Synopses & Reviews
Synopsis
Excerpt from De Comoedia Et De Nostratibus Scenicis Poetis Quid Judicaverit Bossuetius
Nec tamen me fugit, cum de iis quae ad mores pertineant tantum virum, quique disciplinae chris tianae magisterium exerceat, aggrediar, fore ut in varias reprehensiones incurram. Quibusdam enim, etiis quidem valde docti's, hoc fortasse displicebit, illum egregium virum, quem plane perfectum habeant, quasi ad judicium vocari. A quibus peto ne temerius indignentur. Nam adeo non tantum episc0pum accusatum duco, ut eumdem potins gravissimum et maxime idoneum testem habeam. Sed quantacumque in aliquo homme auctoritas et fides est, quemnam tamen non fugiunt aut fal lunt nonnulla? Errare - quid tritius humanum est; nec qui non semel a vero declinavit, sed qui levissime, is maxime probandus. Bossuetii igitur non dignitatis florem'infringam, si forte eveniet ut aliqua ejus argumentis passim addam vel detra ham, cum praesertim, in summa et in capite rerum, unam litteram commutare relligioni habeam. Brunt autem fortasse qui me in doc trina christiana morum tollenda vel minuenda pessime facere tempusque frustra conterere dicturi 3 sint. Tantam illi in vituperando remittant severi tatem. Nam neque tamindignum consilium capio, neque christianorum morum integritatem unius hominis, quantumvis doctrina moribusque licet excellat, in verbis positam esse censeo. Itaque, ut spero, nec Bossuetii studiosos, nec qui officiorum momenta diligentissime perpendunt, laesurus sum. Tanta mihi erit verecundia et suum cuique tribuendi anxia voluntas
About the Publisher
Forgotten Books publishes hundreds of thousands of rare and classic books. Find more at www.forgottenbooks.com
This book is a reproduction of an important historical work. Forgotten Books uses state-of-the-art technology to digitally reconstruct the work, preserving the original format whilst repairing imperfections present in the aged copy. In rare cases, an imperfection in the original, such as a blemish or missing page, may be replicated in our edition. We do, however, repair the vast majority of imperfections successfully; any imperfections that remain are intentionally left to preserve the state of such historical works.