Synopses & Reviews
Synopsis
Excerpt from De Verbo Incarnato: Commentarius in Tertiam Partem S. Thomae
Attende nunc mystica illa animalia quae apparent in medio ignis sub firmamento in quo Filius hominis sedet; sine dubio sunt quatuor evangelistae, in quo rum etiam persona, omnes quotquot gloriam Christi in hoc mundo annuntiant, figurantur. Sed cum in Apo calypsi eadem illa describuntur animalia, non praeter eunda occurrit diversitas. Nam in Apocalypsi habent formas singula singulas; primum enim simile est leoni, secundum vitulo, tertium homini, quartum aquilae vo lanti, quia ibi singuli evangelistae ex prooemio sui evangelii, proprio quasi charactere notantur. Similis homini Matthaeus, quia incipit ab humana genealogia Salvatoris; similis leoni Marcus, quia incipit a voce clamantis in deserto; similis vitulo Lucas, quia incipit a victima seu holocausto quod offerebatur in templo quando Zachariae Gabriel apparuit; similis demum aquilae volanti loannes, quia ad ipsum principium sta tim evolat dicens: In principio erat Verbum, et Ver bum erat apud Deum Ita ergo se habent anima lia in Apocalypsi. Hic autem unumquodque animal.
About the Publisher
Forgotten Books publishes hundreds of thousands of rare and classic books. Find more at www.forgottenbooks.com
This book is a reproduction of an important historical work. Forgotten Books uses state-of-the-art technology to digitally reconstruct the work, preserving the original format whilst repairing imperfections present in the aged copy. In rare cases, an imperfection in the original, such as a blemish or missing page, may be replicated in our edition. We do, however, repair the vast majority of imperfections successfully; any imperfections that remain are intentionally left to preserve the state of such historical works.